

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 7: Versus 1
Nolite judicare.De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat.Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiae vel principibus terrae. Hi ergo si de manifestis judicent, quae scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant haec judicia prohibet.